Sermon 102

In nuptiis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 223ra-226ra.
Plan :
Prothème – Les premières et secondes noces.
Thème – Fiançailles et mariage. Le Christ nous invite au mariage.
I – C’est une invitation personnelle.
Division 2 (Mt. 11, 28) : caractéristiques de cette invitation :
invitation matinale
action de pénitence
récompense
F. 223ra : Venite ad nuptias, Mt. 22 (4).

[Prothème] Statutum principale est extra de nuptiis, capitulo primo, ut nuptie secunde, quamuis sint licite et honeste, careant illa benedictione sollempni que fieri solet etiam nuptiis secundis ex parte utriusque coniugis uel ex parte saltem mulieris. Quando enim nuptie sunt secunde solum ex parte uiri, quia uidelicet sponsa uirgo est, ratione sponse uirginis datur benedictio in secundis nuptiis sicut in primis. Hoc ideo dixi quia habetis hodie primas nuptias et secundas. Primas nuptias celebrauit magister hodie mane, predicans primo de nuptiis |223rb| que nuptie prime non caruerunt sollempni benedictione, multa bona dixit et sollempniter. Bene ipse est alter tholomeus qui fecit nuptias quasi rex in gloria magna, primo Mach. X (58). Set ego nunc in uespere habeo secundas nuptias celebrare, secundo de nuptiis predicare. Nunc dico quod iste nuptie carebunt benedictione, nisi benedictio datur ratione uirginis sponse, nisi benedictionem impetret nobis uirgo benedicta. Certus sum quod carebimus benedictione necessaria. Hoc fuit nobis monstratum in Jo. 2° capitulo (1) ubi dicitur quod nuptie facte sunt in Cana Galilee et erat ibi mater Jhesu, ubi nuptie ille uino carebunt, quando Virgo mater apud filium impetrauit quod ipse mutauit aquam in uinum, et sic benedictione sua nuptias decorauit. Ne ergo nuptie nostre secunde careant celesti benedictione, rogemus Virginem sponsam ut ipsa uelit presentialiter interesse et salutemus eam dicentes : aue etc.

[Thème] Venite ad nuptias, ubi supra. Aliud tempus assignatur in iure pro sponsalibus contrahendis, aliud pro nuptiis celebrandis. Pro sponsalibus enim assignatur primum septenarium, pro nuptiis uero septenarium secundum. Et uidetur hoc duplex septenarium figuratiue habuisse ortum in Gen. (29, 30) ubi legitur quod Jacob duplex septenarium compleuit ut potiretur optatis nuptiis Rachel. Primo iura uolunt et consuetudo laudabilis habet quod sponsalia |223va| nuptias precedunt, et hec est differentia inter sponsalia et nuptias, quia sponsalia que sunt promissio futuri matrimonii, etiam si sunt iuramento fidei et cautione firmata, faciliter soluuntur et in multis casibus dirimuntur. Et soluuntur enim sponsalia ipso iure per matrimonium cum alia contractum, et propter fornicationem sponse soluuntur sponsalia et si non de ipso iure saltem auctoritate ecclesie, set nuptie perfecte numquam soluuntur uiuente uxore sine utroque coniuge. Mulier alligata est uiro quamdiu uiuit uir eius, dicit Apostolus (I Cor. 7, 39), propter illud quia sponsalia sic soluimur et sic sequens matrimonium impeditur. Sponsus et sponsa qui tenere et mutuo se diligunt, timentes ne aliquid superueniat quod sponsalia dirimat et sequens matrimonium impediat, uterque quantum potest nuptias accelerat. Unus alium ad nubendum inuitat. Apoc. 2 (22, 17) : sponsus et sponsa dicunt ueni et qui audit dicat ueni. Itaque accelerabat nuptias sponse sue sponsus ille qui dicebat, Can. 4 (8) : ueni de Libano sponsa mea ueni coronaberis. Hoc ideo dixi quia si ius positiuum statuit primum septenarium et est tempus uite presentis quia uoluitur spatio VII dierum, in hoc primo septenario per septiformem gratiam Spiritus Sancti, quelibet fidelis anima desponsatur Christo. Unde cantatur 2276  : « Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium. » De hac desponsatione dicit Apostolus, secunda Cor. XX (11, 2) : despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. Hec sponsalia contrahuntur per fidei |223vb| dationem, id est per sacramenta fidei, scilicet baptismi susceptione. Osee 2° (20) : sponsabo te mihi in fide. Dicit bene sponsabo quia hic non celebrantur nuptie cum sit primum septenarium, set solum trahunt sponsalia que prodolor faciliter soluuntur et frequenter dirimuntur. Quotiens enim anima Christo desponsata fornicatur, id est in alio quam in sponso suo Christo deordinate dilatatur, quotiens per consensum presentem in mortale peccatum contrahit ad matrimonium, totiens soluuntur sponsalia inter ipsam et Christum. Infelix anima que propter unam miseram fornicationem perdit talem sponsum et tam nobilem ! Osee 4 (13) : fornicabuntur filie uestre et sponse adultere erant. Ecce ergo primum septenarium pro sponsalibus contrahendis tempus uite presentis. Secundum septenarium pro nuptiis celebrandis sollempniter est septima dies, celebris et sollempnis dies eternitatis. In Ex. (12, 16) : in die septima erat sollempnitas Domini. Tunc autem, non ante, copulantur anime Deo uinculo indissolubili, uinculo matrimonii et nuptiali. Ad hoc facit directe figura pretacta. Rachel enim interpretatur uisio 2277 , quod ergo Jacob in primo septenario non est potitus optatis nuptiis. Rachel significat quod homo in primo septenario uite presentis attingere non potest ad optatas nuptias Agni, ad fruitionem illius beatissime uisionis (Apoc. 19, 9) : beati qui ad cenam nuptiarum Agni uocati sunt, propter illud quia sponsalia in hac |224ra| uita tam faciliter dirimuntur. Sponsus cuiuslibet anime fidelis [est] Christus qui sponsas suas adeo tenerrime diligit et dilexit quod pro eis sanguinem suum fudit, Ex. 4 (25) : sponsus uirginum tu mihi es, ne 2278 aliquid superueniat quod sponsalia dirimat et nuptias impediat, in uerbo primo proposito, nuptias accelerat et sponsas suas ad nubendum inuitat dicens : uenite ad nuptias. Cuius uocationem parere debemus propter duo que hic tanguntur, et primo quia sumus ab eo personaliter inuitati et celeriter citati, uenite, secundo quia erimus cum eo perhemniter federati et sollempniter festiuati, ad nuptias.

Circa primum sciendum quod episcopus uel officialis summus in citationibus tenet ordinem illum quia primo mittit citationem simplicem et curialem que non compellit citatum in persona propria comparere et uenire : ymmo potest per procuratorem aliquem respondere postea, si post citationem contempnitur. Mittat citationem aliam personalem et hoc est efficacior quam sit prima, quia compellit citatum uenire in persona propria, nec sufficit quod alium pro se mittat. Omnes nos citati sumus ad curiam summi regis et pontificis Christi Jhesu. Omnes stabimus ante tribunal Christi, Rom. IX (14, 10). Set citationes quedam sunt curiales et gratiose, quedam personales et peremptorie. Omnia enim que Deus mittit nobis in hac uita presenti, siue sint prospera et 2279 gratiosa siue aspera et penosa, sunt quedam Dei incitamenta et nostra |224rb| incitamenta. Diuites ergo quibus Deus mittit prospera, citantur gratiose et curialiter, non peremptorie et personaliter. Diuites ergo hoc auantagium habent quod si non possunt in propria persona uenire opera penitentie faciendo, possunt procuratores mittere elemosinas pauperibus largiendo. Ecc. 24 (Eccli. 29, 15) : conclude elemosinam in sinu pauperis et hec pro te exorabit apud Deum. Ecce quod apud Deum pauperes sunt procuratores diuitum, sicut summa pena puniri debet aduocatus uel procurator qui peccuniam alicuius reciperet nec tamen causam eius coram iudice diligenter tractaret, ymmo necligeret, sic grauissime punitentur quicumque de elemosinis uiuens si in orando pro eis fuerint necligentes. Viri ecclesiastici omnes de elemosinis uiuunt et ideo debent esse aliorum procuratores, set hodie sunt multi similes filiis Hely filii Belial nescientes officium sacerdotis ad populum (I Reg. 2, 12-13). Illi filii Hely sciebant optime et sciunt hodie officium populi ad sacerdotem, dicebant (I Reg. 2, 16) : da mihi, alioquin tollam ui. Sciunt sacerdotes recipere donaria et obligationes a subditis et utinam nihil tollerent ui ab eis set officium sacerdotis ad populum Christi nesciunt uel saltem simulant se nescire quia non faciunt. Auertant non solum illi qui sic deficiunt, ymmo superiores qui dissimulant et non corrigunt. Quam turpiter percussus est Hely cum filiis suis qui eos ut debuit non correxit. Patet ergo quod diuites habent aduocatos |224va| et quibus Deus dedit prospera, citantur gratiose et curialiter, quia possunt comparere per procuratores, set pauperes et infirmi citantur peremptorie et personaliter quia citatio compellit eos in personis propriis ad Deum uenire. Gregorius 2280  : « Mala que nos hic premunt, ad Deum nos ire compellunt. » Ps. (15, 4) : multiplicate sunt infirmitates eorum postea accelerauerunt. Prima citatio hodie est nimie efficacie quia prosperitatem habentes nec uolunt ad Deum uenire opera penitentie faciendo, nec procuratores mittere pauperibus elemosinas largiendo. Figuram habemus ad hoc 2 Reg. 14 (32) ubi legitur quod Absolon misit nuntios ad Joab ut ueniret ad se qui primo et secundo uenire contempsit. Tunc Absolon fecit incendi segetes, quo facto surrexit Joab et uenit ad Absolon in domum suam. Recte filius Dei hoc modo compellit nos temporibus istis uenire ad se. Primo enim citauit nos uenire ad se, mittens annos multos fertilitatis et tunc contempnimus eum. Modo temporibus istis segetes ut uidetur incendit, uinum et blada totum destruxit, ad quod certe ut qui uolumus ad eum uenire curialiter inuitati, ueniamus neccessitate compulsi. Sumus ergo personaliter citati et celeriter inuitati set modo inuitat Christus, Mt. XI (28) : uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos. Ubi Christus primo premittit matutinale inuitatorium, uenite ad me. Secundo admittit |224vb| opus penale ut meritorium ibi, qui laboratis et onerati estis. Tertio promittit commensale recreatorium uel refectorium, et ego reficiam uos.

[a] Quantum ad primum ad litteram, inuitatorium in matutinis incipit per uenire nec alicui hore canonice dicitur inuitatorium nisi in matutinis tantum. In completorium ullus numquam dixit inuitatorium hora completorii completa et perfectio hominis. Tren. 4 (18) : appropinquauit seruus noster, completi sunt dies nostri. Hora matutinarum est etas puerilis mane iuuentutis. Modo licet Deus uoluntate antecedente uelit omnes homines saluos fieri et ad cognitionem ueritatis uenire, non solum cum matutinis uidetur inuitatorium cantare, quia singulariter illos qui sunt in mane iuuentutis uidetur ad se inuitare. Unde in Mt. (19, 14) : sinite paruulos uenire ad me ; et nolite eos prohibere talium enim est regnum celorum (Mt. 10, 14). Multi enim murmurantur et murmurant hodie de hoc quod nos religiosi inuitamus ad ingressum religionis illos qui sunt in mane iuuentutis, pueros, iuuenculos, non homines prouecte etatis. Recte tales murmurant de hoc quod et cantamus inuitatorium, non in completorio set in matutinis. Causa quare completorium 2281 incipit : « Conuerte nos Deus »etc. Homines prouecte etatis ita sunt obdurati in seculo quod non possunt attrahi ad ingressum religionis nisi Dominus |225ra| conuertat eos miraculose. De hoc murmure habemus figuram et exemplum in Luc. (Marc. 10, 13) ubi legimus quod offerebant pueros ad Jhesum ut tangeret eos, quod uidentes discipuli increpabant illos. Tunc Jhesus uocans eos dixit (Luc. 18, 16) : sinite paruulos uenire ad me et nolite eos uetare ipsorum enim est regnum celorum sum Dei. Discipuli uiri ecclesiastici, si layci homines quorum pueri religionem intrant, turbantur, de hoc etiam murmurant : naturale est, tolerabile est ; set quod discipuli Christi murmurent : execrabile est, Luc. XI (52) : ue uobis legis peritis qui tulistis clauem sciencie ipsi non introistis et eos qui introibunt prohibuistis. Bernardus 2282  : « Siquid religionis in corde nascitur quicumque resistit, quicumque repugnat plane cum Egyptiis paruulos israeliti necare cogantur, ymmo cum Herode paruulum nascentem persequitur. » Nota quomodo magister Jordanus 2283 , qui fuit magister ordinis predicatorum, consciencia ductus intrauit ordinem quia semel retraxerat unum iuuenem uolentem intrare. Arguebat enim apud se quod qui abstulisset alicui domino seruum suum, teneretur ei restituere etc. Ergo bene premittitur matutinale inuitatorium, uenite.

[b] Secundo admittitur opus penitentiale ut meritorium, omnes qui laboratis et onerati estis. Ubi nota quod unum et idem onus in terra sicca adeo ponderosum quod homo portare non potest, ymmo sub onere deficeret, et si ponatur in aqua, leue efficitur nec homo portans |225rb| sub onere deficit, ymmo onus illud per aquam portat hominem ad portum salutis qui alias submergeretur in mari. Ita contingit de tabula fracte nauis sicut est recte de laborioso onere penitentie, quia existenti in terra sicca sine aqua gratie, anima mea sicut terra sine aqua tibi (Ps. 142, 6). Ponderosum est et importabile, set existenti in gratia et caritate suaue est et delectabile. Tolle iugum meum etc. (Mt. 11, 29). Jugum enim meum suaue est et onus meum leue (Mt. 11, 30). Non solum hic set ymmo ipse est secunda tabula post naufragium que liberat hominem a periculo maris et deducit ad portum salutis. De hoc onere dicit Bernardus 2284  : « Quid leuius onere, que non solum onerat, ymmo omne quod subponitur portat ? Uterum onus uirgineum grauidat 2285 , et quantum in massa crescit, tantum pondere decrescit. » Figuram habemus ad hoc in Gen. (Ex. 1, 12) ubi filii Israel quanto magis opprimebantur ab Egyptiis, tanto magis multiplicabantur et crescebant. Nota quomodo Egyptii imponebant onera grauia Israel, affligentes eos operibus duris, scilicet luti et lateris, nec tamen ipsi lateres faciebant. Later primo de terra formatur, postea decoquitur igne ut fortior et firmior reddatur. Item later quanto plus lauatur aqua, tanto amplius sordidatur. Later iste est corpus humanum, ad litteram de limo terre formatum, quod quando igne tribulationis et aduersitatis decoquitur, ad uirtuosa opera roboratur. Quando enim infirmior tunc fortior sum et potens. |225va| Item later iste quanto plus in aquis deliciarum mittitur, tanto plus peccatorum sordibus maculatur. Ysa. 16 (7) : hiis qui letantur super muros cocti lateris loquimini plagas suas, plagas, id est culpas quas incurrunt uel penas quas passuri sunt quia in letitia et deliciis uixerunt. Juxta illud (Apoc. 18, 7) : quantum glorificauit se et in deliciis etc. Si later est corpus humanum igne tribulationis decoctum, illi more Egyptorum imponunt onera Israel, affligentes eos operibus duris, luti et lateris, non tamen lateres faciunt qui sedentes super cathedram Moysi dicunt et non faciunt, imponunt enim onera grauia et importabilia etc. (Mt. 23, 4). Tales sunt hodie clerici qui popularibus imponunt opera penitentie que tamen sibi non assumunt, Luc. XI (46) : ue uobis legis peritis ue qui onerastis homines oneribus que portare non possunt et ipsi uno digito non tangitis sarcinam.

[c] Tertio promittit commensale recreatorium et refectorium ibi, ego reficiam uos. In domo pauperum religiosorum, qui uult amicum suum recreare, non inuitat eum ad refectorium quia uictus refectorii est paucum ualde. Unde esse in refectorio non est esse in recreatorio, set in abbatia pingui et opulentissima. Qui uult recreare amicum inuitat eum ad refectorium : ibi enim melius habet et ordinatius seruitur quam alibi. Domus pauperum religiosorum est domus ecclesie militantis, in qua pauperes facti sumus nimis. |225vb| In hac domo est refectorium adeo parcum et tenue quod breuiter nihil datur ibi quod possit humanum animum ad satietatem reficere, animum enim Dei capacem nihil minus Deo replere potest. Augustinus 2286  : « Hic enim non satiatur oculus uisu nec auris auditu » etc. Ymmo plus refectorium mundi est talis conditionis quod quanto homo plus ibi comedit, tanto plus de bonis suis mundialibus incorporat sibi, tanto plus esurit et magis appetit. Ergo qui uult amicum suum, id est animum, recreare, non ducat eum ad refectorium mundi, quia uere esse hic in refectorio non est esse in recreatorio, habundare in bonis mundi, magis est afflictio animi quam recreatio, et plus diuites qui reficiuntur de refectorio mundi exibunt famelici : ue uobis qui saturati estis quia esurietis, Luc. I (6, 25). Set abbatia pinguis et opulentissima habens optimum refectorium est ecclesia triumphans (Ps. 67, 16) : mons Dei mons pinguis. In ea est illud cenaculum grande structum de quo dicit Christus (Marc. 14, 14) : ubi est refectio mea ubi pascam cum discipulis meis manducem, ecce refectorium commensale. Esse in hoc refectorio est esse in recreatorio. Deut. 12 (18) : letaberis et reficieris coram Domino Deo tuo. Ad illud refectorium etc. Nota supra auctoritatem Bernardi 2287  : « Mundus clamat, ego deficio ; caro clamat, ego inficio ; dyabolus [clamat], ego decipio ; Christus clamat, ego reficio. » Ad quam etc.

Notes
2276.

AH, vol. 54, n° 153, p. 235 (de Spiritu Sancto, ascribitur Innocentio Papae III).

2277.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 70.

2278.

ne] nec P.

2279.

et] siue P.

2280.

Non inveni.

2281.

R.-J. Hesbert, Antiphonale Missarum Sextuplex, antienne, de mortalitate, 206b.

2282.

Manipulus florum, Religio AG (Bernardus in quodam sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in Epiphania Domini, 3, 3 (SBO, IV, p. 306).

2283.

Exemplum 31.

2284.

Manipulus florum, Penitentia AP (Bernardus in epistola 72) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 72, 2 (SBO, VII, p. 176).

2285.

uterum – grauidat] aurum opus unum grema leuigatur P.

2286.

Non inveni.

2287.

Cf. Manipulus Florum, Mundus T (Bernardus).