Sermon 103

Pro serenitate temporis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 226ra-229rb.
Plan :
Thème – L’homme joue le rôle d’avocat au tribunal de Dieu. L’avocat n’est pas écouté pour les raisons suivantes :
orgueil
avarice
volonté de destruction
luxure
envie
naturel féminin
Nécessité de la prière :
I – La prière protège comme un bouclier.
Division 2 (Judith 7, 4) : ce qui est indispensable pour voir sa prière exaucée :
intention droite
humilité
bonne réputation
prière unanime
protection divine
II – Le bénéfice que l’on retire de la prière
III – La protection que l’on en attend
F. 226ra : Orauit ut non plueret super terram et non pluit, Jac. ult. (5, 17).

[Thème] Aduocatus uidens quod libellus conclusit coram aliquo iudice in aliqua causa, quando habet similem coram eodem iudice, libenter informat libellum suum eodem modo quo uidit libellum primum formari, sperans quod eodem modo quo uidit primum concludet. Hoc autem facit quia causa frequenter perditur propter malum modum formandi libellum. Jac. 4 (3) : petitis et non accipietis eo quod male petatis. Omnes habemus causam coram summo iudice in qua sumus rei aduocati. Sicut enim uidemus in curiis mundi, multi repelluntur ab officio aduocationis, sic in curia Dei repelluntur multi ab huiusmodi officio qui tanguntur in hiis uersibus 2288  : « Non cuicumque datur ut postulet, ymmo necatur addictus pene surdus puer actor arene, luminibus cassus mulier muliebra passus. » Sic spiritualiter ab officio aduocationis coram Deo 2289 eius oratio non exauditur 2290 , ymmo repellitur.

[a] Primo addictus pene. Vocatur autem addictus pene secundum iura qui capitali crimine uel calumpnia pupplici iudicii dampnatur, et significat superbos quia superbia est caput et initium omnium uitiorum, propter quod Lucifer primus peccator est dampnatus. Job 26 (12) : prudentia eius percussit superbum. Modo oratio talis non recipitur coram Deo. Ratio est cibus qui alicui presentatur ex parte inimici sui non recipitur, |226rb| quia semper timetur de ueneno. Superbus proprie est inimicus Dei quia illud quod proprium est Dei aufert sibi scilicet gloriam, de qua dicit Ysa. 42 (8) : gloriam meam alteri non dabo. Idem usurpat sibi superbus et propter hoc oratio eius, cum sit plena ueneno superbie et uane glorie, non acceptatur a Deo. Job 26 (35, 12) : clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum. Figura Luc. 19 (2) de publicano et phariseo.

[b] Secundo repellitur surdus et significat illum qui habet aures surdas ad clamorem pauperum et ad precepta Dei implenda. Set dicitur communiter quod non est ita malus surdus sicut ille qui non uult audire, et tales sunt diuites huius mundi quia nec clamores pauperum nec alia pertinentia ad salutem uolunt audire. Causa autem est quia obturant aures suas sicut aspidis qui obturat cum cauda, et sic auribus obturatis non potest capi ab incantatore. Sic diuites huius mundi unam aurem cordis claudunt per inordinatum amorem temporalium, aliam per dilectionem caude. Diligunt enim magnam caudam filiorum, famulorum et nepotum. Diligunt enim magnas caudas uestium in filiis et filiabus et idcirco nolunt audire uerbum Dei quod precepit ista dimitti. Luc. 2 (16, 19) : non recitatur dampnatus esse diues epulo qui induebatur purpura et bysso epulabatur cotidie splendide. Nolunt etiam audire clamores pauperum petentium |226va| epulas et restitutiones, quia si darent epulas sicut deberent et restituerent ea ad que tenentur, non possent ducere tales caudas et propter hoc orationes talium non exaudiuntur. Prou. XXI (13) : qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis ipse clamabit et non exaudietur.

[c] Tertio repellitur puer per quem intelliguntur tyrani et raptores et alii mali diuites huius mundi. Ratio est quia pueri per totum diem stant in luto, faciunt molendina de festucis, furnos de luto, castra et huiusmodi et in istis faciendis sunt ita solliciti sicut multi, magnas domos et stabules edificando, tamen quando in nocte ad domum paternam redeunt, ueniunt toti famelici et lutosi et omnia in quibus per totum diem laborauerunt subito destruuntur. Sic multi per totam uitam suam stant in luto peccati, si uideant furnum uel molendinum uel castrum sibi propinquum, per quamcumque uiam iustam uel iniustam illud uolunt habere uel de nouo talia edificiunt. In istis procurandis sunt longe magis ardentes et multi magis solliciti quam sint in procuratione domus celestis, et tamen omnia ista que agregant citissime destruuntur. Apo. 19 (18, 10) : ue ciuitas illa magna Babilon ciuitas illa fortis quoniam una hora uenit iudicium tuum. Et sequitur (Apoc. 18, 17) : quoniam una hora destitute sunt tante diuitie. Ba|226vb|bilon confusio uel translatio interpretatur 2291 , quia tales confundentur et ad duplex eterne dampnationis, scilicet corporis et anime, transferentur. Quando enim tales in nocte mortis redire credunt ad domum patris celestis, inueniuntur pleni luto diuersorum peccatorum et famelici carentes cibo bonorum supernorum. Ps. (58, 7) : conuertentur ad uesperam et famem patientur ut canes et circuibunt ciuitatem. Et bene dicit circuibunt : sicut enim ille qui circuit aliquam domum, sic ipsi ciuitatem paradysi non intrabunt et isti etiam orationes eorum non exaudiuntur. Figura Luc. 16 (24) de diuite epulone qui guttam aque non potuit impetrare.

[d] Quarto repellitur actor arene. Vocatur autem actor arene quia pro peccunia pugnat cum bestia detenta, et significat personam luxuriosam, sicut meretricem que peccunia ad modum bestie permittit se duci et se abuti, et significat etiam hominem qui propter miserrimam affectionem carnalem quam habet ad aliquam personam, permittit se duci ab ea sicut bestia ducitur et totus efficitur bestialis. Prou. a (7, 21) : blanditiis labiorum protraxit eum. Statim sequitur eam (Prou. 7, 22) : quasi bos ductus ad uictimam et subditur. Et nescit quia de periculo anime illius agitur et isti etiam non exaudiuntur. Michee tertio (4) : clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis. Dominus autem |227ra| luxuriosos non solum non exaudiet, set etiam faciem suam ab eis abscondit.

[e] Quinto expellitur luminibus cassus, id est cecus, et significat immundos quia cecus non iudicat nec discernit inter pulcrum et non pulcrum. Ita uertit faciem suam ad turpem ymaginem sicut ad pulcrum et ita uertit dorsum pulcre ymagini sicut turpi, et ita uadit per lutum sicut per pulcram uiam et sequitur canem uel puerum qui ducit eum. Et istud est proprium inuidorum et detractorum. Non enim distinguit inter sanctos et non sanctos, bonos et malos. Ita uertunt dorsum sancto uiro eum diffamando et uertunt faciem inhonesto eum laudando, et frequentius quam econtrario quia secundum quod tanta 2292 est puerilis eorum affectio [quod] ducit eos sicut incedunt et ex hoc accidit et frequentius afficiuntur ad lutosos quam ad uertuosos. Hii sunt filii Hely de quo dicitur primo Reg. 3 (3) quod non potuerunt uidere lucernam Dei donec extingueretur. Ista est conditio inuidorum ut de gratiis alicuius non loquatur. Set si in aliquo exarbitrauit, statim uideant et ipsum diffament, et isti etiam non exaudiuntur. Prou. I (28) : inuocabunt et non exaudiam.

[f] Sexto repellitur muliebra passus et significat illum qui habet conditionem mulieris. Conditio mulieris, ut communiter dicitur, est semper nitor et uentus 2293 et significat impatientes murmuratores et obstinatos et huiusmodi, qui sanctis exhortationibus et monitionibus nolunt acquiescere contra uentum Spiritus Sancti, Act. VII (51) dicuntur : ceruice 2294 etc. |227rb| uos semper Spiritui Sancto resistitis omnes. Isti pro aduocato in celesti curia non recipiuntur. Ysa. I (15) : cum multiplicaueritis orationem uestram non exaudiam, manus enim uestre sanguine plene sunt.

Igitur nos omnes sumus sicut aduocati qui semper habemus causam coram iudice nostro Christo et spiritualiter modo propter intemperiem ymbrium et aeris, et timeo ne causa nostra sit similis cause illorum qui fuerunt ante diluuium. Dicitur enim Gen. 6 (12) quod diluuium factum est propter hoc quod omnis caro corruperat uiam suam. Hodie totus mundus fere est corruptus, discurre per omnes status et per omnia peccata et idcirco timendum est ut Deus uelit mundum ista pluuiarum inundatione grauare. Osee 4 (2) : maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundauerunt et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra et omnis qui habitat in ea. N[ota] quia in ista causa, scilicet pro cessatione pluuie, coram Deo fuit formatus quidam libellus quem formauit Helyseus propheta, et iste libellus conclusit quia optinuit quod petebat. Idcirco formemus similem libellum. Iste libellus quem debemus formare est libellus orationis et propter hoc deuote oremus pro cessatione huius pluuie sicut fecit Helyas qui orauit ut non plueret etc. Et tanguntur tria.

[I] Primo tangitur officium quod debemus inchoare uel acceptare quia debemus orare, et hoc tangitur |227va| cum dicitur orauit. Nota : homines qui sunt in guerra mortali semper incedunt armati et continue scutum habent appensum ad cortinam 2295 suam, scilicet blocherium 2296 , ut statim quod aliquis uelit 2297 eos percutere, illud accipiant et opponunt. Nos omnes sumus in guerra mortali contra mundum, dyabolum et carnem. Et ideo semper debemus incedere armati armis uirtutum et habere promptum scutum orationis, ut illud contra cuncta nobis aduersaria opponamus. Sap. 19 (18, 21) : properas homo sine querela deprecari pro populis proferens, per seruitutis sue scutum orationem, per incensum deprecationem allegans, restitit ne in finem imposuit necessitati. Notabiliter dicit homo sine querela quia talis debet esse qui uult quod oratio sua exaudiatur, ut scilicet sit sine querela coram Deo, set nota quod quidam incedunt armati per totum corpus, excepto capite, arma capitis portant appensa ad leuam galeam uel huiusmodi. Et propter hoc accidit frequenter quod quando inuaduntur ab hostibus, antequam possint 2298 armare caput, percussiuntur et quandoque decapitantur. Sic multi sunt bene armati quantum ad corpus quia corporaliter numquam peccarent, numquam facerent unum furtum, numquam homicidium et sic de aliis. Set caput mentis habent male armatum quia habent cor plenum turpibus et immundis cogitationibus, et sunt sic ocupati circa talia |227vb| quod frequenter dyabolus decapitat eos, quia facit eos esse sine capite Christo. Figura Gen. 40 (19) : aufert pharao caput suum ac suspendet te. Pharao interpretatur nudauit uirum 2299 et significat dyabolum qui hominem denudat et alienat a capite suo Christo ut eum suspendat in inferno. Hoc autem totum procedit ex hoc quod multi portant arma cordis appensa ad leuem galeam, non curant de illis que ualent ad custodiam cordis. Ista sunt deuote orationes et sancte meditationes et ideo subito a dyabolo decapitantur, propter quod debemus semper habere promptum scutum orationis. Qualiter autem debeamus orare habemus in figura Judith (7, 4) : dum filii Israel prostrauerunt se super terras mittentes cinerem super capita eorum unanimes orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum. Et nota quod in ista auctoritate tanguntur quinque que debent esse in illis qui uolunt orationes suas exaudiri.

[a] Primo enim debent esse per rectam intentionem directi filii Israel. Israel interpretatur 2300 directus Dei et significat quod uolens orare fructuose, debet habere intentionem directam. Nota : balistarius quando uult directe trahere ad aliquod signum, claudit unum oculum et cum alio dirigit sagittam et multo melius trahit quam si haberet utrumque oculum apertum. Sic orans si uult quod oratio eius dirigatur sicut incensum in conspectu tuo Domine (Ps. 18, 15), oportet alterum oculum claudere, quia debet in se restringere oculum |228ra| affectionis qui [se] habet ad mundana, et sic oratio eius perfectius ad Deum dirigatur. Figura Gen. 22 (32, 31) quando Jacob primo uocatus est Israel qui, sicut dictum est, interpretatur directus Dei, emarcuit neruus in femore eius et claudicauit. Ille qui claudicat, habet unam tibiam alia breuiorem, sic in illo qui uult quod oratio sua et facta sua ad Deum dirigantur, debet neruus amoris circa temporalia emarcescere et abbreuiari. Unde bene dictum est quod qui uult orationem suam ad Deum dirigere, debet oculum alium clausum habere. Set hoc intelligo de oculo sinistro qui temporalia recipit, non de dextro qui spiritualibus respicit [et] dirigit quia oculus dexter debet esse apertus et sinister clausus. Set I Reg. XI (2) dicitur quod Naas dixit quibusdam : in hoc feriam nobis cum fedus ut eruam omnium nostrum oculos dextros. Qui quorum eruit quod in spiritualibus totaliter sunt excecati et tamen in temporalibus sunt ualde oculati. Hoc autem fit pro tanto quia quando homo non habet nisi unum oculum, clarius et melius uidet per eum quam per eum uidere posset, si cum eo haberet alium, et ratio est quia uirtus uisiua congregabitur ad illum oculum qui est solus et sic melius uidet. Sic excecatus in spiritualibus, acutius uidet in tractibus et fraudibus mundi quam unus alius qui aliquando de spiritualibus et aliquando de temporalibus cogitat, et hoc quia tota uirtus sue affectionis et in|228rb|tentionis retracta est a spiritualibus et ad congregationem temporalium ordinata. Ecc. 20 (Eccli. 27, 1) : qui querit locupletari auertit oculum suum, supple a spiritualibus et dirigit ad temporalia.

[b] Secundo debent esse per ueram humilitatem subiecti. Prostrauerunt se super terram (Judith 7, 4). Nota ad hoc quod machina mundi possit proicere lapidem infra castrum, oportet quod pertica eius deprimatur, set quando depressa [est] et dimittitur altissima et usque ad castrum proicit lapidem, sic quando pertica rationis et uoluntatis 2301 est bene depressa per humilitatem et laxatur per deuotam orationem, tunc lapis orationis qui ab ea proicitur pertingit usque ad castrum paradysi et usque ad tronum Dei. Ecc. 36 (Eccli. 35, 21) : oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec appropinquat non conrogabitur 2302 et non discedet 2303 donec aspiciet Altissimus. Propter hoc dicebat Jer. 34 (38, 26) : prostraui preces meas coram rege. Set nota quod prostratio malorum est eis dampnosa. Legitur 2304 quod carpa profundat se in luto, sic quod rethi capi non potest, dato quod rethe aliquando tangat caudam eius, tamen capi non potest. Sic aliqui rostrum affectionis sic habent infixum infra lutum luxurie et uoluptatis quod cum rethi predicationis uel monitionis non potest extrahi de peccato, licet quandoque modicum compungatur, tamen non corrigitur, quia minus est in luto illo radicatus et infixus. Ps. (68, 3) : infixus sum in limo profundi et non est substantia.|228va|

[c] Tertio debent esse per sui reputationem deiecti. Mittentes cinerem super capita eius (Judith 7, 4). Nota : dicit Ambrosius 2305 in Exameron quod fenix congregat multa ligna aromatica que uirtute uenti et feruoris estatis accenduntur, in quibus uoluntarie se ponit et ibi incineratus et in illis cineribus infra paucos dies egreditur auis uolans. Sic nos debemus congregare multa opera uirtuosa que debent per famam honeste conuersationis redolere et cum uento Spiritus Sancti et feruore accendi et infra ista debemus impuluerizari, quia omnia facta nostra sunt, quantumcumque bona in nostra reputatione debent esse quasi nulla. Luc. 17 (10) : cum feceris omnia que precepta sunt nobis, dicite : serui inutiles sumus. Et tunc ex nobis poterit oratio procedere que usque ad conspectum Dei transuolabit. Bernardus 2306  : « Quando fidelis et humilis et feruens oratio fuerit, celum sine dubio penetrabit, unde certum est quod uacua redire non possit. » Figura Jone 3 (6) ubi dicitur quod rex descendit de solio suo et sedit in cinere et sequitur (Jon. 3, 10) quod uidit Dominus opera eorum et misertus est super malitia quam locutus est ut faceret eis. Et propter hoc dicit Ps. (101, 10) : cinerem tamquam panem manducabam. Set nota quod quidam puluerizant aurum et quedam alia ut plus ualeant et magis reputentur. Sic aliqui fingunt se nihil ualere et se uelle apparere nihil reputari et hoc totum faciunt ut magis ab aliis reputentur et ista est ypocrisis duplicata |228vb| et pro talibus debet fieri oratio. Jer. 17 (18) : dupplici contritione contere eos. Et ita erit quia ypocrite hic in mundo affliguntur et postea etiam in alio seculo conterentur.

[d] Quarto debent per affectionem esse collecti unanimes orantes. Nota : pauperes clerici exeuntes in curia romana, exspectantes gratiam a papa, congregant se simul et clamant ad papam quod faciat eis gratiam et frequenter propter multitudinem clamantium, impetrant quod unus uel duo, si fuissent soli, non potuissent impetrare. Sic nos exspectamus nunc gratiam et misericordiam a summo pontifice, et ideo omnes clamemus ad eum si ab eo aliquid uolumus impetrare, quia dicit Ambrosius 2307 , libro de penitentia, quod « multi minimi dum congregantur unanimes et multorum preces impossibile est contempni. » Propter hoc fuit dictum Abrahe, Gen. 19 (16), quod parceret peccata populi et toti regioni, si ibi inuenirentur decem iusti, et propter hoc debemus currere nunc unanimiter ad orationem, ut meritis multorum optineamus quod non possemus si quilibet solus oraret. Ro. 3 (15, 6) : unanimes honoremus Deum uno ore. Set nota quod cordula facta de intestinis lupi corrumpit cordulas factas de intestinis ouium, si eis in cythara coniungantur. Sic timendum est quod oratio sanctorum hic presentium impediatur et non exaudiatur propter commixtionem eorum cum usurariis qui sicut lupi deuorant gregem Dei. Ps. (13, 4) : deuorant plebem meam sicut escam panis. Forte Deus retrahit manum suam ne bona |229ra| terre multiplicet, propter hoc quod ipso utuntur. Si enim est habundantia uini uel bladi, totum rapiunt, attrahunt et congregant ut postea carius uendant et pauperes fame moriuntur, contra quos dicit Sap. Ecc. 9 (Eccle. 5, 12) : infirmitas pessima quam uidi sub sole diuitie congregate in malum domini sui.

[e] Quinto debent orare ut per Dei defensionem sint protecti, ut Deus Israel ostenderet manum suam super populum suum. In sola enim Dei misericordia debemus confidere. Nota : plumbum positum cum argento in fornace preseruat eum a consumptione. Sic nos existentes in fornace tribulationum, temptationum, pestilentiarum et miseriarum huius mundi consumeremus, nisi nos a consumptione diuina misericordia preseruaret. Tren. 3 (22) : misericordie Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. Et propter hoc ipsa impetranda semper habemus orare cum Psalmo dicentes (84, 8) : ostende nobis Domine misericordiam tuam.

[II] Secundo principaliter tangitur suffragium uel beneficium quod uolumus impetrare, ut non plueret super terram. Nota : quando homo excitauit alium coram aliquo iudice super aliquo debito in quo sibi tenetur, si reus infra diem citationis componit cum actore, euadit exstimationem et etiam expensas ad quas adiudicaretur, si exspectaret diem et inuenitur culpabilis. Quando Deus affligat nos super defectibus nostris et quando ad ipsum reuertamur, et ideo cum nos affligat modo per habundantiam pluuiarum et per multas alias miserias, exponamus [nos] cum eo placantes eum quantum ad ea in quo |229rb| offendimus eum et sic euadamus excitationem eterne dampnationis et expensas presentis afflictionis quia retrahit manum suam, et dicit illud Ysa. 6 (5, 6) : mandabo nubibus ut non pluat super terram ymbrem supra excelsum.

Tertio tangitur presidium quod debemus exspectare, et non pluit. Nota : inter omnia membra corporis, illud quod maxime ualet ad defensionem eius, maxime contra ictus qui ueniunt ex parte superiori, est manus. Nullum aliud membrum potest perfecte tueri hominem contra illos ictus nisi manus. Sic spiritualiter illud quod summe ualet ad repellendum ictus tribulationum et maxime illarum quibus a Deo affligantur, est manus bone operationis. Si enim haberemus in nobis manus ad Deum per bona opera eleuatas, omnes tribulationes quibus nunc affligimur mitigarent. Figura Ex. IX (33) : extendit manus ad Dominum et cessauerunt tonitrua et grando nec ultra stillat pluuia super terram. Rogabimus Dominum etc.

Notes
2288.

Non inueni.

2289.

Deo] et add. P.

2290.

exauditur] exaudiatur P.

2291.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 62.

2292.

tanta] canina P.

2293.

nitor et uentus] nititur et uentum P.

2294.

ceruice] circuite P.

2295.

cortinam] cortigiam P.

2296.

blocherium] bocherium P.

2297.

uelit] uolet P.

2298.

possit] possint P.

2299.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 146.

2300.

Non inveni.

2301.

uoluntatis] uoluntas P.

2302.

conrogabitur] consolabitur P.

2303.

discedet] descendet P.

2304.

Exemplum 32.

2305.

Exemplum 33.

2306.

Manipulus florum, Oratio AX (Bernardus) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in Quadragesima, 4, 4 (SBO, IV, p. 371).

2307.

Manipulus florum, Oratio AB (Ambrosius libro de penitentia).