Sermon 104

Pro serenitate temporis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 229rb-232vb.
Plan :
Thème – La grâce qu’accorde Dieu aux hommes. Certains sont réprouvés en raison de leur conduite.
I – Le remède que Dieu accorde
Division 2 (Is. 64, 11-12) : les éléments que la prière doit comporter :
la beauté de Dieu
la miséricorde
la douceur de Dieu
la pénitence
II – L’Eglise demande à Dieu d’adoucir son pouvoir.
III – Elle demande sa clémence.
F. 229rb : Sufficit nunc, contine manum tuam, 3 Reg. ult. (II Reg. 24, 16).

[Thème] Mater que habet filium insolentem et dissolutum, qui forte lusit uestes suas uel expendit bona sibi data a patre, bene sustinet quod pater uerberet eum causa correctionis, set quando uidet quod uerberatione aggrauabitur, currit ad manum patris et cogat eum quod tolleret a uerberatione, quia mater non potest diu dissimulare quin ostendat maternum affectum ad filium. Ysa. 49 (15) : numquid obliuisci potest mater infantem suum ut non misereatur filio uteri sui. |229va| Ecclesia militans que est sponsa Christi secundum illud Apoc. 21 (9) : ueni ostendam tibi sponsam uxorem agni, multos habet filios saltem numero, licet paucos merito. Nescitur enim quis sit filius Ecclesie per gratiam et quis non, quia nescit homo utrum amore uel odio dignus sit, Ecc.a (Eccle. 9, 1). Potest tamen haberi aliqua coniectura nunc, quamdiu sumus in hac uita et postea in fine clare cognoscetur.

Dico primo quod potest autem haberi coniectura, licet non habeatur tanto. Ratio est filius alicuius principis non distinguitur a seruis per hoc quod melius induitur uel quod delicatius nutriatur, set per hoc quod habet spiritualem magistrum sine quo nusquam uadit, nihil facit, quem non habet seruus. Sic filii gratie non distinguntur a seruis peccati quod hoc quod in uestibus uel deliciis uel diuitiis plus habundent, quia peccatores habundantes in seculo optinuerunt diuitias, set quia habent Spiritum Sanctum magistrum sine cuius consilio nusquam uadunt uel operantur uel cogitant uel loquuntur. Reg. 9 (Rom. 8, 14) : quicumque Spiritu Dei aguntur hii filii Dei sunt. Figura Mt. 4 (1) : filius Dei Jhesus ductus est in desertum a Spiritu. Unde ex hoc potest quilibet cognoscere utrum sit filius gratie, si incessu, statu, habitu et in omnibus motibus suis regitur a Spiritu Sancto.

Secundo dico quod in fine clare cognoscetur. Nota : quamdiu agni sunt in campis, nescitur quis agnus cuius ouis sit filius, set quando redeunt de nocte ad domum percipitur, quia ouis odorandus caudam recognoscit filium suum. Sic modo quamdiu sumus in campo huius |229vb| mundi, nescitur quis sit filius Dei et quis non. Set in morte, quando redibimus ad domum eternitatis, Christus finem uite nostre odorabit et illos qui odorem bonorum operum proferent recipiet tamquam filios. Gen. 27 (27) : ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit. Mt. 29 (25, 34) : esuriui et dedistis mihi manducare etc. Venite benedicti etc. Illos autem in quibus inuenit fetorem peccatorum abiciet tamquam alienos. Ibidem : esuriui et non dedistis mihi manducare. Discedite a me maledicti etc. (Mt. 25, 41). Igitur ecclesia multos habet filios, licet eorum meritum ignoretur. Modo inter istos multi sunt insolentes et indisciplinati, qui uestem innocentie quam in baptismo receperunt, ludendo cum dyabolo perdiderunt. Can. V (3) : exspoliaui me tunica mea, bona scilicet spiritualia, scilicet gratiam, caritatem et alia bona Spiritus Sancti, que Pater noster celestis eis contulerat, consumpserunt sicut filius prodigus qui dissipauit substantiam suam uiuendo luxuriose. Et propter hoc Pater noster qui est in celis uerberauit eos multipliciter pestilentia 2308 temporis et innundantia 2309 pluuiarum quia ecclesia patienter sustinuit ex hoc exspectantes correctionem eorum. Set quia sibi uidetur quod huiusmodi uerberatione nimis aggrauetur, currit ad manum eius supplicando quod uelit ab eius flagellatione cessare dicens : sufficit etc. Et tanguntur tria que petit Ecclesia.

[I] Primo petit a Deo |230ra| Patre ut ipse acceleret remedium cui inuitur 2310 , nunc contine. Nota : quando homo minuitur in brachio uel alibi, bene sustinet quod sanguis exeat in aliqua quantitate, set quando uidet quod satis est et quod si amplius exiret noceret, sibi rogat minutorem quod liget plagam et sic cesset fluxus sanguinis. Deus nunc minuit et percussit mundum plaga graui, immittendo tantam aque habundantiam quod non solum bona terre minuit, ymmo fere destruuntur, et si amplius continuetur pluuia, totum est in periculo perditionis et ideo debemus rogare quod ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum, Job 29 (26, 8). Ut ipse hanc plagam liget, manum suam contineat, ab huiusmodi afflictione desistat. Unde dicamus illud Ysa. 64 (11-12) : anima desiderabilia nostra uersa sunt in ruinas numquid super hiis continuebis te Domine tacebis et affliges nos uehementer. Et nota quod in ista auctoritate tanguntur quatuor que in oratione nostra debemus proponere Deo, ut ipse inclinetur ad exaudiendum nos.

[a] Unde debemus primo dicere : Domine, attende uestigium tue pulcritudinis omnia desiderabilia nostra. Vestigium enim pulcritudinis diuine relucet, in omni creatura rationali recipitur. Modo debemus in oratione nostra Deum orare, quod ipse attendat ad uestigium sue pulcritudinis, ut per hoc inclinetur ad nos et nos exaudiat. Nota : frequenter accidit quod 2311 prelatus |230rb| complet illud quod continetur in aliqua littera, non propter amorem uel affectionem quam habet ad illum qui presentat sibi litteram, set propter hoc quod uidet in sigillo illius littere ymaginem suam. Sic peccata et scelera mundi non merentur quod orationes nostre exaudiantur set quod potius repellantur. Ysa. primo (15) : cum multiplicaueritis orationem non exaudiam manus enim uestre plene sanguine sunt. Et ideo rogamus eum ut non respiciat ad iniquitates nostras set ad uestigium pulcritudinis sue bonitatis, quia omnia desiderabilia mundi in quibus relucet sicut in uestigio, bonitas et pulcritudo eius sunt in periculo destructionis, quod potest uerificari et quantum ad bona spiritualia et quantum ad temporalia. De spiritualibus enim qualiter sunt destructa apparet cuilibet. Unde uidetur quod dyabolus fecit multis sicut facit formica granis. Formica enim, quando habet granum, abscindit illud per quod posset germinare et per consequens fructificare. Sic dyabolus a multorum cordibus rescindit bona et sancta proposita, que possent esse principium germinis, et fructus spirituales abscindit et ab operibus que ex suo genere bona sunt et [secundum] rectam intentionem, ut non fiant propter Deum set propter fauorem mundanum, quod si ita sit peior fructus spiritualis quia secundum Augustinum 2312  : « Superbie bonis operibus insidiatur ut pereant. » Unde potest dici hodie illud Tren. I (10) : manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius.Bona etiam temporalia sunt in periculo destructionis, et forte ratio est quia quando aliquis tenet domum |230va| ab aliquo pro qua tenetur soluere censum, illi cuius est principale dominium, si non soluatur census domus, currit ad domum, amouet fenestras et ostia, expellit habitantes de domo et dimittit domum quasi desertam. Deus [est] principalis dominus omnium que possidemus et pro quolibet tenemur ei soluere censum, cuius ratio est quia Mt. 22 (21) legitur quod Christus uidens ymaginem et superscriptionem Cesaris in nummositate, precepit quod census redderetur Cesari dicens : reddite que sunt Cesaris Cesari. Ergo cum in omni creatura appareat superscriptio et uestigium Dei, omnis creatura tenetur ei ad censum et specialiter creatura rationalis tenetur ei ad censum et humilis et debite seruitutis. Judith 16 (17) : seruiat omnis creatura. Quantum enim ad bona nature, tenemur soluere censum intellectus Dei, soluere censum sanctarum affectionum memoria, censum gratiarum super beneficiis receptis et similiter cetere potentie tenentur ei seruire in bonis operibus. Tren. 3 (Dan. 3, 57) : benedicite omnia opera Domini Domino. Tenemur etiam, inquam, ad bona temporalia soluere censum piarum elemosinarum. Tob. 4 (7) : ex substantia tua fac elemosinam, set iste census pessime a multis soluitur quia nec naturalia in Dei seruitio expenduntur nec temporalia et ea destruit et dissipat, ut possumus dicere illud, Je. 13 (12, 10) : dederunt portionem meam desiderabilem in desertum 2313 solitudinis.

[b] Secundo debemus ei dicere : Domine, perpende excidium tante uoraginis,|230vb| uersa sunt in ruinas. Nota : quando aliqua ecclesia corruit, consueuerunt peti elemosine pro eius reparatione. Ecclesia spiritualis pro magna parte corruit. Fides, que est fundamentum eius, recipit in multis uacillare et a pluribus impugnari. Spes, que est quasi paries que cor deberet sursum erigere, quasi tota hodie premitittur in terrenis. Caritas, que est quasi tectum, fere totaliter laceratur, ueritas et castitas et cetere uirtutes uidentur pro magna parte corruisse, ut iam possit dici illud Mich. 7 (2) : periit sanctus de terra et rectus in omnibus non est. Unde edificium spirituale uidetur minari ruinam. Cuius signum est quando enim domus corruit et est destructa per ruinam, habitant in ea serpentes, buffones et cetera animalia uenenosa que, antequam corruisset, nullo modo erant ibi. Sic hodie in ecclesia in qua solebant habitare soli uiri sancti, habitant dolosi et ueneno pleni peccatorum propter quod faciunt ecclesiam ruere. Ps. (105, 29) : irritauerunt eum in aduentionibus suis et multiplicata est in eis ruina. Idcirco debemus petere a Deo elemosinam sue misericordie, per quam huiusmodi ruina repararetur, maxime quia bona terre uersa sunt in ruinis. Cuius forte ratio est quando homo habet domum quam diligit et quandoque inhabitat libenter, si est aliqua arbor prope ostium que impediat ingressum domus uel prope fenestras que obfuscet |231ra| domum uel impediat liberum aspectum, succidit illam et euertit. Cor hominis est domus quam Christus diligit et quam libenter inhabitat. Prou. 9 (8, 31) : delicie mee esse cum filiis hominum. Modo ingressum gratie 2314 in hanc domum impediunt bona temporalia, fenestras sensum corporis ocupant et obfuscant mentem et prohibent liberum aspectum mentis in Deum. Figura Luc. 19 (2-3) : Zacheus princeps publicanorum et ipse diues, querebat uidere Jhesum quis esset et non poterat. Dum faciunt tantam umbram in corde humano quod non permittunt clare contemplari Deum, et propter hoc Deus subuertit ea et retrahit ea a nobis, ut liberius Deo uacare possumus. Figura Jone. ult. (4, 7) ubi legitur quod Dominus parauit uermem qui percussit ederam que faciebat umbram super caput Jone et exaruit et tunc percussit sol super caput eius. Jonas columba siue ubi est donatio interpretatur 2315 et significat cor hominis in quo sunt dona Spiritus Sancti, qui debet esse de numero illorum quibus dicitur Mt. 4 (10, 16) : estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe. Modo edera bonorum temporalium frequenter facit umbram et obfuscat cor humanum, et propter hoc Deus percussit nos in bonis temporalibus, ut cor nostrum a sole luminis gratie liberius illustretur. Set aduertendum est quod homines infirmi faciunt apportari et poni in circuitu lecti sui ramos de salicibus, minuti faciunt claudi fenestras et nolunt uidere lumen. Rami salicii qui |231rb| nullum fructum portant significant diuitias et bona temporalia huius mundi quorum amor aufert fructum spiritualem. Ecc. V (Eccle. 5, 9) : qui amat diuitias fructum non capiet ex eis ipsis. Nota : aliqui uolunt quod lectus cordis et corporis eorum circumdatus [sit] huiusmodi temporalibus, claudunt fenestras cordis, nolentes audire pertinentia ad salutem, et hoc est signum diminutionis gratie in ipsis et infirmitatis spiritualis. Ecc. V (Eccle. 5, 12) : est et alia infirmitas pessima quam uidi sub sole diuitie conseruate in malum Domini sui.

[c] Tertio debemus ei dicere : Domine, ostende prodigium tue dulcedinis. Numquid super hiis continebis te Domine, quasi dicat : tua misericordia tanta est quod non potes te continere quin miseriaris nostri. Nota : differentia est inter riuulum qui uenit ex fonte uiuo, et illum qui uenit ex accidenti sicut est torrens, quia riuulus accidentalis cito deficit et exsiccatur, set riuulus qui manet ex fonte uiuo numquam deficit nec potest totaliter hauriri. Sic pietas et misericordia mundi est ualde parua et cito deficit ; unde licet mundus uideatur habere aliquod signum pietatis uel misericordie, uerumptamen in fine crudeliter tractat illos qui sibi seruiunt. Figura Osee I (6), Gomer peperit filium de quo dicit Deus : uoca nomen eius Absque misericordia. Gomer interpretatur 2316 assumptio uel consumptio matris et significat mundum qui, quando assumit hominem, ostendit ei affectionem maternam, set in fine, quando homo consumatur per mortem, ista affectio uidetur esse sine misericordia. Set riuus diuine misericordie nusquam |231va| desiccatur. Unde uidetur esse de misericordia Dei sicut est de quodam lapide qui dicitur enidros qui perpetuas guttas emittit a se. Unde in lapidario 2317 dicitur perpetuum fletas lacrimis distillat enidros qui uelut ex pleni fontis scaturigine manat. Sic non solum gutte, ymmo fluuii misericordie tanquam ex fonte plenissimo perpetuo distillant a Deo. Ps. (102, 17) : misericordia Domini ab eterno usque in eternum. Et iterum : aut obliuiscitur misereri, aut continebit in ira sua misericordias suas. Et uidetur sic arguere Ps. (76, 10). Si Deus aliquando operaretur sine misericordia, hoc uidetur esse quando est iratus, set tunc etiam non continet misericordias suas. Unde numquam operatur sine misericordia. Videtur enim esse de misericordia sicut est de mensura bladi : quando mensuratur bladum in foro, impletur mensura, postea supponitur Asser qui superducitur et amouetur cumulus. Sic multi cumulant peccata peccatis ita quod implentur usque ad summum et merentur penam infinitam et importabilem quia pro mensura peccati et plagarum modus, Deut. 25 (2). Set misericordia Dei superuenientis amouet cumulum semper puniendo citra condignum. Unde et deputati ecclesia condignum punientur ab eo quia in omni eius iudicio misericordia et ueritas obuiauerunt sibi, et propter hoc ad eius misericordiam recurramus ei nunc et dicamus ei illud Ps. (24, 7) : secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine.

[d] Quarto debemus ei dicere : Domine, rescinde flagitium tanti grauamentis. Tacebis et affliges nos uehe|231vb|menter (Is. 64, 12)quasi dicat : quia taces, ideo affligimur ; quia aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate, auertente te faciem tuam turbabuntur. Nota : dicit philosophus 2318  : « Quidam herodius et consimiles aues predales, quando audiunt aquilam, uix predantur et tamen, quando non audiunt eam, predantur. » Sic celum elemosina et fere totus orbis uidetur impugnare. Hoc autem est quia Deus dissimulat et permittit nos affligi set si fecerit se audiri nobis auxiliando, omnia cessabunt. Dicitur 2319 enim in lapidario quod est quidam lapis nomine ceranus, cadens de nubibus, quem si aliquis caste portauerit, non ledetur set fulgetur ; etiam domus in nullo non ledentur a fulgure in quibus fuit lapis ille. Lapis iste Christum significat qui de nube uteri uirginalis cecidit in hunc mundum. Modo qui habet animam castam, non corruptam per aliquod peccatum mortale, et deuote portat hanc lapidem in corde suo, a nullo fulgure siue temporali siue spirituali ledi potest, ymmo eo presente cessant omnes molestie. Figura Mt. 9 (8, 26) ubi dicitur quod imperauit uentis et mari et facta est tranquillitas magna et tamen iam nauicula apperiebatur fluctibus. Sic quantumcumque sumus operti fluctibus pluuiarum et aliarum tribulationum, eo iubente, omnia cessabunt et propter hoc rogemus eum ut faciat nobis sicut fecit filiis Israel, qui affligebantur in Egypto de quibus dicit Exodi 3 (7) : uidi afflictionem populi mei.

[II] Secundo principaliter petit Ecclesia a Deo |232ra| ut ipse temperet dominium suum cui subicimur : contine,inquit, manum tuam. Nota : quando medicus dat infirmo medicinam minus acutam, infirmus debet ei supplicare quod temperet illam medicinam ne minus grauetur in recipiendo, quia frequenter acuties medicine occidit infirmum. Pene sunt medicine, secundum Philosophum 2320 . Modo Deus uidetur parare nobis minus graues penas dum ita incessanter tantis fluuiis nos affligit. Unde pena qua nos affligit uidetur fuisse figurata, primo Reg. 6 (5, 12), ubi dicitur quod fiebat pauor mortis in singulis urbibus et grauissima ualde erat manus Domini. Hodie enim est pauor mortis in multis terris, quia manus Domini est grauissima et forte tamen, quando manus Domini est grauis super nos, fuit figurata 2321 quare Deus ita aggrauaret manum suam super nos. Illas urbes de quibus dictum est quod Philistei acceperunt archam Dei et posuerunt eam iuxta Dagon (I Reg. 5, 2). Philistei potione cadentes in ruina duplici et significat mundum quia propter potionem auaritie et aliorum peccatorum cadit a gratia et lumine 2322 . In mundo est duplex ruina, timoris scilicet et amoris Dei, quia Deus hodie non timetur nec amatur nec oratur sicut debet. Mal. primo (6) : si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum. Archa Dei in qua secundum Apostolum, Heb. 9 (4), erant urna aurea habens manna et |232rb| uirga Aaron que fronduerat et tabule testamenti, significat cor humanum quod debet esse archa Dei quia in ea debent reponi secreta Dei. Luc. 9 (8, 10) : uobis datum est nosce misterium 2323 regni Dei. In eo debet 2324 esse urna aurea habens manna incorrupte dilectionis, uirga Aaron contritionis, a qua debent procedere frondes penitentie et afflictionis et tabule testamenti, recognitio scilicet diuinorum beneficiorum et obseruantia mandatorum. Modo manus Domini est hodie grauissima super mundum, quia quasi omnes de mundo ponunt hodie istam archam iuxta Dagon, qui interpretatur 2325 piscis iniquis uel piscis inutilis, quia corda sua in quibus debent esse, que sunt dicta, in quibus debet habitare per gratiam et in eis reponere secreta celestia, applicant ad iniquitates et peccata et ad mundana que sunt inutilia ad salutem uel etiam exponunt ea deliciis, que per piscem inutilem intelliguntur. Sicut enim piscis dicitur inutilis qui superuacat aque quia tunc reputatur mortuus, sic cor humanum superuacans deliciis dicitur spiritualiter inutile et nociuum reputatur. I Thy. V (6) : uidua que in deliciis est uiuens mortua est. Et propter hoc debemus Deum rogare quod ipse temperet istam medicinam et retrahat manum suam, unde utantur consilio Gabaonitarum, de quibus dicitur Josue et dixerunt ei (9, 25) : in manum tuam sumus quod tibi bonum et tecum uidetur fac de nobis. Gabaonite ualles mestitie uel procliues iniquitati interpretantur 2326 |232va| per quos signamur, quia sumus ualde proclini et proclines ad iniquitates et peccata. Gen. 39 (8, 21) : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Et ideo debemus semper esse in ualle humilitatis et penitentie et debemus ire ad locum qui interpretatur saluatio 2327 , id est ad Christum, et dicere ei : in manu tua sumus etc. Et credo quod saluabit nos sicut Josue saluauit Gabaonitas et poterimus dicere illud, I Hesdre 9 (8, 31) : manus Domini nostri sit super nos et liberauit nos.

[III] Tertio principaliter petit ecclesia a Deo ut ipse consideret naufragium cui exponimur : sufficit, quasi diceret : non possumus plus sustinere, sufficit¸ cessa nos affligere. Nota : quando nauis oneratur in portu que debet nauigare per mare, et nauis uidet quod satis habet de onere, et quod si amplius oneretur, submergeretur nec perueniret ad portum ad quem tendit, sufficit quod rogat quod non plus oneretur. Quilibet nostrum est nauis tendens ad portum paradysi, modo tot tribulationibus possemus affligi quod submergeremur per impatientiam uel per impotentiam, quia non possumus supportare nec ad portum paradysi applicare, et propter hoc quando uidemus quod minus oneramur tribulationibus, sicut modo accidit, debemus ad Deum currere et rogare quod non amittet tribulationes set desistat nos affligere. Figura 3 Reg. 19 (4) ubi legitur quod cum Jezabel persequeretur Helyam, ipse fugit et dixit : sufficit mihi Domine tolle animam meam. |232vb| Jezabel interpretatur 2328 fluxus natiuus uel fluens sanguinem, et significat quod propter hoc fluuius sanguinis peccatorum, fluxus pluuiarum in uanitatem et destructionem bona terre deducit et ideo debemus fugere ad orationem et dicere : sufficit, Domine, tolle animam meam, conferendo ei gratiam in presenti et gloriam in futuro. Amen.

Notes
2308.

pestilentia] pestilentiam P.

2309.

innundantia] innundantiam P.

2310.

innuitur] innititur P.

2311.

quod] uel add. P.

2312.

Manipulus florum, Superbia N (Augustinus in Regula) ; Augustinus Hipponensis, Praeceptum, I, 7 (L. Verheijen, I, 1967, p. 420).

2313.

in desertum solitudinis] insertum solitudini P.

2314.

gratie] ecclesie exp. P.

2315.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 116.

2316.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 66.

2317.

Exemplum 34.

2318.

Non inveni.

2319.

Exemplum 35.

2320.

Non inveni.

2321.

figurata] Cassa II add. P.

2322.

lumine] homine P.

2323.

misterium] ministerium P.

2324.

debet] debent P.

2325.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 99.

2326.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 94.

2327.

Non inveni.

2328.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 111.