Sermon 106

In synodo.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 234vb-237va.
Plan :
Thème – L’Eglise militante est en danger.
Elle est le champ de tensions et de divergences.
Elle est mal gardée.
Le diable est son ennemi.
Dieu exhorte les hommes à être de bons gardiens.
I – Le devoir de prévoyance.
Division 2 (III Reg. 20, 39) : ce que les prélats doivent respecter :
l’attribution des bénéfices
leur condition périlleuse
F. 234vb : Custodite sollicite animas uestras, Deut. 4 (15).

[Thème] In castris et ciuitatibus obsessis sunt custodes in diuersis partibus ciuitatis, et super ipsos sunt alii principaliores custodes, qui uidentes inferiores custodes necligenter se habere in custodiis suis, consueuerunt eos ad diligentiorem custodiam exhortari. |235ra| Figura I Reg. 16 (26, 16) ubi legitur quod Dauid reprehendit custodes regis qui erant negligentes dicens : uiuit Dominus quoniam filii mortis estis uos qui non custodistis dominum uestrum. Tota ecclesia militans est sicut ciuitas in qua diuersi ad eius custodiam sunt perfecti, papa in tota ecclesia, episcopus in sua dyocesi, abbas in abbatia, curatus in cura, et sic de aliis et ista ciuitas obsessa est. Job 19 (12) : obsederunt in gyro tabernaculum meum. Et propter hoc est in periculo.

[a] Ratio est duplex : prima est quod ciuitati obsesse yminet magnum periculum, quando est dissensio inter illos de ciuitate, potissime inter custodes, quia dum illi de ciuitate pugnant [se] mutuo, subito irruunt inimici et ciuitatem ingrediuntur et eam spoliant et deuastant. Ecclesia hodie est plena brigis et dissensionibus, potissime inter custodes ecclesie : rixantur ad ciuitatem et causa rixe eorum uidetur esse illa quam recepimus inter canes. Canes enim sunt in pace in aula, donec proicitur inter eos frustrum panis uel carnium, set quando proicitur quilibet currit illuc, uolunt enim ipsum accipere et mordent se mutuo et clamant ita quod tota aula repletur tumultu. Sic in aula ecclesie uel episcopi tenent se multi pacifice, donec occurrit prouisio fienda de aliqua prebenda uel dignitate, qui quando yminet, currunt omnes, mordent se mutuo, rixantur adinuicem, turbatur ecclesia et spiritualiter et temporaliter naufragatur. Figura Gen. 26 (25, 23) : Rebecca concepit duos fi|235rb|lios qui in utero matris in pace fuerunt usque ad exitum, set in exitu collidebantur adinuicem, et ibi dicitur quod peior prior egressus est. Sic multi sunt in pace in utero ecclesie, donec exire uoluerunt ad dignitatem aliam optinendam, set quando yminent tales promotiones, tunc faciunt in ecclesia collisiones, inductiones et illicitas partialitates et frequenter accidit quod peior optinet dignitatem et quem assignatur ibidem quia qui prius egressus est ruffus erat et totus in modum pellis hispide 2339 . Hec est enim causa quare peior promouetur ad dignitatem quia plus habet de auro et non est nisi terra ruffa et quia magis est uallatus pellibus amicorum et ex istis dissensionibus sequitur quod inimici ecclesie et spirituales et temporales eam opprimunt et confundunt, quia hodie ecclesia brigas et cupiditates ministrorum suorum in diuersis mundi partibus multipliciter est oppressa, quia omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur et domus supra domum cadet, Luc. XI (17).

[b] Ratio secunda est quia quando custodes ciuitatis sunt confederati cum inimicis ciuitatis, tunc ciuitas est in periculo. Exspectatur enim ut de hora in horam reddatur in manibus inimicorum. Inimici ecclesie et totius populi christiani sunt mundus, caro et demonia, qui contra nos diuersa mouent prelia, modo cum istis sunt rectores ecclesie confederati, cum carne enim copulati sunt quia neminem promouent nisi cognatos, compatriotas et consanguineos uel nepotes, de quibus dicit Jeronimus 2340 in quadam |235va| epistula : « Quidam non querunt eos in ecclesia erigere, quos plus cognoscunt ecclesie prodesse, set quos uel ipsi amant, uel quorum sunt obsequiis dediti uel pro quibus maiorum quispiam rogauerit, ut deteriora taceam qui ut clerici fierent muneribus impetrauerunt. » Ettamen primo uicario Christi fuit dictum, Mt. 16 (17) : beatus et Symon bariona quia caro et sanguis non reuelauit tibi. Set paueat tales quando caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, I Col. 16 (I Cor. 15, 50). Custodes etiam ecclesie non solum sunt confederati, tamen [in] mundo sunt ad uestes eius, scilicet mundi sunt superbia, auaritia et luxuria etc. Clerici autem sunt hodie magis fastuosi, ambitiosi, seditiosi, luxuriosi et inuidi quam layci. Unde Bernardus 2341 in libro de consideratione ad Eugenium papam dicit sic : « Miror cuius ordinis sunt clerici nostri, nam in aggregatione temporalium se habent ut layci, in apparatu notabili ut milites, in acquisitione reddituum ut clerici, set non laborant ut layci, neque pugnant ut milites, neque euangelizant ut clerici, et tamen utriusque ordinis esse cupiunt ; utrumque deserunt, utrumque confundunt. Tamen unusquisque in ordine suo resurget. Isti in quo… » et subdit : « Vereor eos non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, set sempiternus horror inhabitat. »

[c] Tertio etiam dico quod federati sunt cum alio hoste, scilicet cum dyabolo, coniurationes et inuocationes eorum, sortilegia et alia maleficia que non nisi per predicationes factas a dyabolo fieri possunt a clericis ad laycos [confor]mantur. |235vb| Unde potest dicere illud Ysa. 39 (28, 15) : percussimus fedus cum morte, id est cum dyabolo et qui auderet dicere ipsi uidentur esse demones incarnati. Apostolus enim, id est Col. XL (I Cor. 11, 10) : ministros ecclesie uocat angelos dicens : debet mulier habere uelamen super caput propter angelos, id est propter ecclesie ministros, set malus angelus est dyabolus, ergo mali ministri sunt dyaboli. Unde propter multos ministros ecclesie potest hodie dici de ecclesia illud Apoc. XVIII (2) : facta est habitatio demoniorum custodia omnis spiritus immundi. Et sic habemus duo. Primum enim quod principalis custos ciuitatis obsesse, uidens custodes inferiores necligentes uel sompnolentes, excitat eos et ad diligentiorem custodiam exhortatur. Secundum est quod tota ecclesia militans est sicut ciuitas obsessa et quia Christus qui est principalis custos et Dominus ecclesie militantis, unde Jo. 9 (8, 48) : uocatus est Samaritanus, qui interpretatur custos, uidet quasi omnes rectores ecclesie necligentes figere in custodiendis animabus sibi commissis. Idcirco hortatur nos ad diligentiorem custodiam dicens : custodite etc. et hortatur eos ad tria in uerbis prepositis.

[I] Primo uult eos esse prouidos 2342 propter onus impositi grauitatem, custodite. Bonus enim suscepti regiminis debet nos compellere ut simus prouidi et discreti. Ratio huius est quando aliquis ad regnum alicuius associatur uiris prudentibus et discretis, debet multum conari quod in illo regimine prouide se habeat et prudenter et confor|236ra|met se regimini eorum quantum potest. Modo sic est quod rectores ecclesie in regimine animarum angelis associantur. Dicit enim Jeronimus 2343 super Mt. quod « magna est dignitas animarum quod unaqueque habeat ab ortu natiuitatis in custodia sui angelum deputatum. » Istis associantur prelati, qui non solum habent unam animam regere, set ymmo infinitas, et idcirco debent prudenter et prouide se habere et se quantum possunt angelorum regimini conformare. Regimen autem sine custodia angelorum uidetur esse sicut regimen celi. Est enim differentia inter regimen celi bestiarum uel auium quia regimen celi cedit ad utilitatem illius quod regitur, non autem ad utilitatem suam. Nullam enim utilitatem recipit celum ab istis inferioribus que reguntur ab eo, ymmo illud quod ab eis eleuat in eorum utilitatem conuertit, sicut patet de uaporibus et exalationibus uirtute solis eleuantis que ad utilitatem terre nascentium in niues et plumas conuertuntur. Sic prelatus in suo regimine debet attendere non suam set subditorum utilitatem et bona que ab eis recipit, retento de eis pro uictu suo et uestitu, debet totum residuum in subditorum neccessitatibus elargui et tunc regimen eius erit proficuum. Gregorius 2344 super Eze., omelia XI : « Quisquis populi speculator ponitur, in alto debet stare per uitam, ut possit prodesse per prouidentiam. » Et Augustinus 2345 , libro de pastoribus dicit : « Quicumque ita propositus est sic gaudeat et ho|236rb|norem suum querat et commoda sua solum respiciat, se pascit non oues. » Set notandum quod uapores et exalationes que in una regione uirtute solis eleuantur, aliquando uirtute uenti deportantur ad alias regiones et ibi terram irrigant et infundunt et terra remanet arida et sterilis, de qua uapores predicti fuerunt eleuati. Sic propter uentum affectionis carnalis qui sufflat in cordibus multorum prelatorum, bona unius dyocesis ad alias regiones remotas transportantur, de quibus maneria ibi construuntur et redditus emuntur. Ecclesia [est] a qua ista habita fuerunt et que inde seruiri et sustentari in paupertate et inopia remanentes. Figura Gen. 29 (17) que lippis erat oculis. Facta fuit fecunda Rachel, que interpretatur ouis 2346 uel uidens Deum, sorore eius sterili permanante, et significat quod carnales amici prelatorum uiles et ydiote ditantur de bonis ecclesie ubi sancti uiri et litterati permanent pauperes et egeni, set timeant tales illud quod Dan. 6 (5, 2) dicitur quod Balthasar precepit ut afferent uasa aurea et argentea que asportata fuerant de templo quod fuit de templo quod fuit in Jerusalem ut biberet in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubine. Et ibi (Dan. 5, 30) dicitur quod eadem nocte interfectus est Balthasar, absorbens diuitias interpretatur 2347 , et significat prelatum cupidum qui sua cupiditate absorbet et spoliat ecclesiam suam ; qui, propter hoc quod bona ecclesie male expendit |236va| et uilibus personis tribuit, mortem peccati incurrit. Item notandum quod eorum que a terra uirtute solis eleuantur, quedam consumuntur a calore, quedam conuertuntur a fulgura et quedam a uento disperguntur, et significat quod bona temporalia ecclesie que prelati recipiunt a subditis, quedam consumuntur igne uoluptatis, quedam in litibus et placitis, quedam in uanitatibus et pompis. Figura Eze. V (1) ubi dicitur quod Dominus precepit Ezechieli quod raderet omnes pilos capitis et barbe et tertiam partem igne comburit in medio ciuitatis, tertiam concidet gladio et tertiam in uento dispergeret. Sic hodie tertiam partem bonorum ecclesie multi comburunt igne uoluptatis et luxurie, dando ea meretricibus, mediatoribus et mediatricibus, tertiam partem concidunt gladio quia eam conuertunt in fulgura licitum et placitorum, et ut uerius loquatur eam ad litigandum reseruant, tertiam autem aliam partem in uento dispergunt in equitaturis, commissationibus 2348 et uestibus superfluis expendentes, contra quos dicit Bernardus 2349 in quadam epistula : « Conceditur tibi ut, si bene deseruis altaris, de altario uiuas, ut non de altario superbias aut luxurieris, aut inde compares tibi frena aurea, sellas depictas, calcaria deaurata, uaria grisiaque pellicia. » Regimen istorum non est regimen celi nec Dei, ymmo de talibus conqueritur Dominus. Osee 9 (8, 4) : ipsi regnant non ex me principes astiterunt et non cognoui. Unde regimen tale uidetur |236vb| esse regimen bestiarum uel auium. Leo enim regendo animalia nihil eis prodest set obest quia comedit de pinguioribus. Idem dico de aquila respectu auium. Sic multi rectores ecclesie in nullo prosunt subditis suis set nocent. Numquam subditi recipiunt unam consolationem uel auxilium set frequenter recipiunt nocumentum, quia rapiunt quicquid in eis pinguedinis inuenitur, de quibus conqueritur Dominus per Eze. dicentem (34, 2-4) : ue pastoribus Israel qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus, lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis, quod infirmum non consolidatis et quod egrotum non sanastis. Regimen et custodia talium non conformatur regimini custodie angelorum, set magis assimilatur regimini bestiarum. Ps. (48, 13) : homo cum in honore esset non intellexit comparatus est iumentis inspicientibus et similis factus est illis. Et tamen custodia cuiuslibet subditi prelato imponitur sub pena mortis. 3 Reg. 20 (39) : custodi uirum istum qui si lapsus fuerit anima tua pro anima illius aut talentum argentum appendes. Nota quod in ista auctoritate tanguntur quatuor ad que continue debent prelati respicere.

[a] Primum est pretiosa ratione dimissi set fructuosa ratione meriti. Unde Augustinus 2350 in quodam sermone : « Nihil enim in hac uita et maxime hoc tempore, difficilius, laboriosus, periculosius episcopi aut prelati officio |237ra| set apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo noster imperator iubet. » Facit enim Christus rectoribus ecclesie sicut facit rex lupariis suis. Habet enim rex Francie quosdam quorum officium 2351 est capere lupos, quibus dat bona et pingua stipendia, et isti sic capiunt eos quia ipsi habent canes quos de stipendiis habitis a rege nutriunt, quos sic edocent quod ad solos lupos currunt et eos arceant et inuadunt, animalia mansueta dimittunt. Sic prelati habent a Christo pinguia stipendia bonorum temporalium et exspectant si bene receperint pinguiora quia stipendia beatorum I Thi. V (17) : qui bene presunt presbiteri duplici honore digni habeantur. Hoc totum habeant ut a gregibus ouium Christi lupos spirituales demones scilicet et homines arceant et repellant. Ad hoc faciendum deberent habere personas sanctas et litteratas quibus debent de bonis ecclesie prouidere, quas sic debent edocere ut nemini mansueto 2352 uiuenti noceant uel perturbent, set solum inuadant et noceant peccatores et contrarium faciens reprehenditur. Deut. 13 (Dan. 13, 52) : uenerunt peccata tua que operaberis. Prius (Dan. 13, 53) : iudicans iudicia et iniusta et nocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domine : innocentem et iustum non interficies. Set aduertendum est quod tales luparii aliquando habent canes famelicos uel male edoctos, qui non inuenientes lupos uel timentes eorum incessus, dimittunt eos et currunt ad animalia |237rb| mansueta et ea mordent et transgulant. Sic prelati ponunt in seruitio suo aliquos pauperes et famelicos male edoctos, qui nihil penitus sciunt, et isti timentes potentiam aliquorum peccatorum non audentes euadere set currunt ad simplices et ydiotos qui non audent nec possunt se defendere, istos inuadunt, excoriant et corrodunt. Isti sunt canes de quibus dicitur Ysa. 96 (56, 11) : canes impudentissimi nescientes saturitatem. Unde uidetur quod prelati, qui ex officio suo deberent esse luparii, facti sunt uenatores. Venatores enim uolentes capere feras, non tenent omnes canes simul, set ponunt eos in diuersis partibus, ut fere nullo modo possint euadere. Habent enim quosdam paruos canes qui gallice uocantur bracheti, qui predam eleuant et releuant. Item habent magnos leporarios qui eam capiunt et arrestant. Habent enim famulos qui eam excoriant. Omnes aliquid habent de preda : canes habent de sanguine, famuli pellem, dominus habet carnes. Sic prelati habent insidiatores per diuersas partes sue dyocesis, quosdam qui predam eleuant et accusant dicentes : « Iste fecit hoc », et hii leporarii qui predam arrestant et condempnant, sigillatores qui excoriant et domino presentant emendas. Mich. 3 (1-2) : audite duces domus Israel, qui odio habetis bonum et diligitis malum qui uiolenter tollitis pelles desuper eis et carnem eorum desuper ossibus eorum. Hoc tamen sciendum |237va| quod quilibet istorum habet aliquid de spoliis : unus habet propter expensas, alius propter taxationem expensarum, alius pro scriptura, et sic de aliis. Et sic pauperes homines confunduntur et spoliantur. De talibus dicit Apostolus, Phil. 3 (2) : uidete canes uidete malos operarios uidete concisionem. Set notandum quod licet canes capiant multas predas et propter hoc dantur eis satis comedere, uerumptamen quando Dominus uadit, cubitum expelluntur. Sic isti raptores, licet in mundo multa capiant et laute et delicate uiuant, tamen in die iudicii, quando Christus ibit, cubitum cum bonis expelluntur. Apoc. ult. (22, 15) : foris canes et uenefici impudici et homicidie. Hic nota exemplum quod habes in sermone Super muros de episcopo theutonice. Tales non sunt boni custodes. Unde possunt dicere illud Can. primo (5) : posuerunt me custodem in uineis uinea non custodiui. Ymmo sub manu mea singularis ferus depastus est eam, in Psalmo (79, 14).

[b] Secundum ad quod debent prelati attendere est periculosa conditio qui si lapsus fuerit. Nota : portatio uitrorum est multum periculosa. Nisi enim ille qui portat ea mature et discrete incedat, omnia franguntur. Anime prelatis commisse sunt sicut uitra quia uitra in illa forma in qua primo formantur, remanent quamdiu durant.

Notes
2339.

hispide] hispidis P.

2340.

Manipulus florum, Electio F (Hieronymus super illud Titi 1 et ponitur 8 questione 1 capitulo Moyses).

2341.

Manipulus florum, Clericus G (Bernardus libro 3 de consideratione ad Eugenium) ; Bernardus Clareuallensis, De consideratione libri V, III, 20 (SBO, III, p. 448).

2342.

prouidos] prouidi P.

2343.

Manipulus florum, Angelus C (Hieronymus super Matthaeum 3. libro) ; Hieronymus, Commentarii in euangelium Matthaei, III (D. Hurst, M. Adriaen, SL 77, 1969, p. 159).

2344.

Manipulus florum, Prelatio Z (Gregorius homelia 11 super illud Ezechielis : filii hominis speculatorem dedi et cetera) ; Gregorius Magnus, Homiliae in Hiezechielem prophetam, I, 11, 4 (M. Adriaen, SL 142, 1971, p. 171).

2345.

Manipulus florum, Prelatio A (Augustinus libro de pastoribus) ; Augustinus Hipponensis, Sermones, 46, 2 (C. Lambot, SL 41, 1961, p. 530).

2346.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 70.

2347.

Non inveni.

2348.

commissationibus] commessiationibus P.

2349.

Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 2, 11 (SBO, VII, p. 21).

2350.

Manipulus florum, Prelatio E (Augustinus in quodam sermone).

2351.

quorum officium] officium quorum P.

2352.

mansueto] mansueti P.