Q3. Regina Coeli

1) Rome : Sainte-Marie-Majeure

Ad hoc notandum est, cum in urbe Roma esset magna aeris pestilentia, Beatus Gregorius in tempore paschali ordinavit, ut imago Beate Virginis, quae in Ecclesia Sanctae Mariae Maioris servatur, quam beatus Lucas pinxisse dictur, et eidem Virginis similis perhibetur, processionaliter portaretur, et dum ante processionem reverenter portaretur, ecce tota aeris infectio et turbulentia cedebat imagini fugiens, ac si eam ferre non posset, sic quod post imaginem mira santitas remanebat, tunc autem iuxta imaginem auditae dicuntur tres voces angelorum, canentium, Regina coeli laetare alleluia, quia quem meruisti portare, alleluia, ressurexit sicut dixit alleluia, statimque Beatus Gregor adiunxit : ora pro nobis Deum alleluia, quae antiphono ideo hoc tempore frequentatur et tunc Gregor vidit supra castrum Crescentii angelorum Domini, qui glaudium cruentatum terqens in vaginam reponebat. Intellexit ergo Gregor quod pestis illa cessasset, quod et factum est, unde castrum illud exinde castrum Santi Angeli vocatum est, praemissa imago in Ecclesia beatae Marie Maioris in urbe super limen baptisterii serveur, quam Romini Reginam vocant.

Cit. : Guillemus Durandus, Rationale Divinorum Officiorum, Lib. VII, cap. 890, éd. 1459, f. 113 (BAnt).