2) Rome : Sainte-Marie in Aracoeli

In ciborio super altare de Aracaeli quatuor sunt pulcherrimae columnae diversorum colorum, inter quas duae maioris existimationis et pulcritudinis. Ara quidem e lapide porphiretico pulcherrima ad instar scrinei in quo ossa Helenae Constantini matris cum sanctorum martyrum Arthemii tribuni, Abundi et Abundantii corporibus quiescunt ; eorum vero calvaria in sacristia cum aliis reliquiis thecis argenteis ornata habentur.

(…) In capella quoque sub imagine Virginis plangentis quam sanctus Lucas pinxit, beata Iohanna de Felicibus nobilis romana ac de tertio Ordine Minorum sepulta est. In pariete chori subter imagine iam dictae Virginis lapis marmoreus insertus est, ferrea crata circumdatus, super quem angelus evaginato gladio in arce Hadriani quae et Crescentii item dicta, adstare visus est cum divus Gregorius cum dicta imagine in festis paschalis processionaliter ad sanctum Petrum pergebat et tunc ante eam aer infectus purificabatur ; circa quem etiam angelorum voces praesul audivit, Regina caeli laetare, alleluia decantantes. Et ipse respondit : Ora pro nobis Deum, alleluia ; sicque omnis pestis cessavit : qua causa talis processio fiebat. Licet canonici sanctae Mariae Maioris dicant illam fuisse quae in eorum ecclesia veneratur ; sicque fratres Praedicatores asserunt esse illam quae in ecclesia eorum sancti Xysti est. Sed qualis sit Deus scit. Item anno quo supra, urbe a saeva peste iterum percussa, popu / lus romanus cum dicta imagine ad beati Petri ecclesiam processionaliter pergens, dum imago supra pontem sancti Angeli venit, marmoreus angelus qui in memoria dictae apparitionis supra castrum erat, cuncto populo vidente, imagini praefatae se inclinavit, unde tantus fuit clamor populi et devotio erga imaginem Virginis renovata, quod paucis verbis explicare non potest. Omnes proiiciebant ante imaginem denarios, annulos et alia iocalia, de quibus gradus supra memorati 128 empti, aliaeque ornamenta virgini facta fuere morbusque etiam omnino cessavit.

(…) ac imaginem Virginis plangentis de Ara Caeli, quam Lucas Evangelista arte medicus et pictur formasse dicitur, ante processionem portari fecit.

Cit. : Fra Mariano da Firenze, op. cit., p. 42-43, 72 ; Ms. : Florence, Archivio Francescano di Ognis-
santi
, Cod. cart. F 16, fol. 42r-82v.