Q4. Achéiropoïète

1) Acheropita imago

Sous le pontificat du pape Etienne II (752-757)

Inter haec vero, permanens in sua pernicie praelatus atrocissimus Langobardorum rex, exersit furore vehementi, et fremens ut leo, pestiferas minas Romanis dirigere non desinebat, asserens omnes uno gladio iugulari, nisi suae, ut praelatum est, sese subderent dicioni. Rursumque antefatus sanctissimus pater, congregato universo Romano coetu, taliter eos paterno amore ammonuit, inquiens : « Questo vos, filii karissimi, pro nostrorum delicatorum mole Domini imploremus clementiam et ipse noster erit adiutor, liberabitque nos sua providentissima misericordia a persequentium manibus ». Cuius salutiferis ammonitionibus cuctus oboediens populus, congregati unianimiter, omnes lacrimis fusis omnipotentem dominum Deum nostrum depraecati sunt. In una vero dierum cum multa humilitate solite procedens in letania cum sacratissima imagine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi quae acheropista nuncupatur, simulque et cum ea alia diversa sacra mysteria eiciens, proprio umero ipsam sanctam imaginem cum reliquis sacerdiotibus hisdem sanctissimus papa gestans, nudisque pedibus tam ipse quamque universa plebs incedentes, in ecclesia sanctae Dei gentricis quae ad Praesepem nuncupatur, posita in omnium capitibus populorum cinere, cum maximo ululatu pergentes, misericordissimum dominum Deum nostrum depraecati sunt ; alligans connectensque cruci domini Dei nostri pactum scilicet illum quem nefandus rex Langobardorum disruperant.

Cit. : Liber Pontificalis, texte, introduction et commentaire par L. Duchesne, Paris 1981, vol. I, 442-443, l. 3.